- LATINAE Feriae
- LATINAE Feriaeauctore Varrone de Ling. Lat. l. 5. erant dies conceptivus, a Latinis pop. dictus, quibus ex Albano monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis. Earum origo haec: Cum, devictis Hetruscis, foedus inter Latinos populos auctore Tarquinio Superbo Rege ictum esset, ut sempiternum illud maneret, Tarquinius proposuit designare commune Fanum Romanorum, Latinorum, Hernicorum. Volscorum, duntaxat in societatem receptorum, quo ad mercatum convenientes quotannis una epulatentur fruerenturque sacris communibus. Quod cum gratum esset omnibus, mons altus Albanis imminens, velut in meditullio harum Gentium, constitutus est, ubi singulis Annis feriae celebrarentur, et eo temporis spatio, propter loci religionem, ab onmi vi temperarent omnes, sacraque communiter Iovi Latiali facerent, et vacarent epulis, constituto prius, quantum quisque populus in ea sacra praebere, quantamve portionem reciperedebetet. Sic in participium Feriarum harum atque sacrificii venêre tribus minus 50. populi, quorum quidam agnos, nonnulli caseos, alii lactis certum modum, item liba lactaria conferebant. Victima taurus erat unus communis omnium, de cuius visceribus cuique populo certa portio tribuebatur: Sacrificabatur enim pro mnibus, Romani vero sacrificio praefuêrunt, vide Dion. Halic. l. 4. Has antequam indixissent, atque iis in monte Albano, cum Latinarum civitatum magistratibus, operam dedissent Consules; non poterant paludati in provincias exire, ut Liv. et Dion. l. 46. testantur. Quod si in eo sacro non omnes Latini carnem cepissent, sed aliquid dilatum praeteritum que fuisset, aut neglectae cetimoniae, niae, intermissumve sollenne esset, denuo instaurari Latinas oportebat. Porro indicto Latiari, s. sollenni Latinarum die, nefas erat proelium sumere, Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Cum autem Consules Rom. huic sacro vacarent, moris erat, ut interim alius aliquis ex Patriciorum numero urbi praeficeretur, qui Praefectus Urbis Latinarum causâ dicebatur, de quo A. Gell. l. 15. c. 8. Et quidem hisce feriis unum diem dicavit Tarquinius: exactis autem Regibus alter additus est; post foedus cum Latinis a SP. Cassio Consule ictum, tertius. A. demum U. C. 396. compositâ de plebeio Consulatu seditione, quartus: ut discimus ex Dion. Halic. supra laudato. l. 6. extremo. Alex. ab Alex. Genial dier. l. 4. c. 7. addit, Feriis hisce sollenne ludicrum in Capitolio celebratum fuisse, quadrigasque concito cursu decertâsse, et victorem certaminis in palmam victoriae absynthium bibere fuisse solitum. Quorum certaminum curam a Senatu commissam fuisse Aedilibus, ornatis prius praetextâ et sellâ eburneâ, regiss insignibus, docet Plutarch. in Camillo. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 17. de diebus Festis, non stato tempore celebratis, ut et infra Oscilla. Verum, quod olim amicitiae confirmandae inserviebat sacrum, tandem in contrarium versum est: Primum enim belli, quo totum Latium atque Picenum, Hetruria omnis, atque Campania, postremo Italia contra matrem ac parentem suam urbem consurrexit, in Albano monte consilium captum est, ut festo die Latinarum Iulius Caesar et Martius Philippus Coss. inter sacra et aras immolarentur: quod nefas cum proditione discussum esset, scelus in nervum erupit, et atrocissimo bello Romani petiti, donec post varias clades Strabo Pompeius, Asculi, unde furor eruperat, in ipsa ludorum frequentia trucidatis Legatis, eversione, Manibus tot exercituum Consularium direptarumque Urbium Diis litavit, Flor. l. 3. c. 18. Vide quoque infra, in voce Latium et supra in Latiar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.